- ACRIDES
- ACRIDESquarum mentio Matthaei c. 3. v. 4. ἡ δέ τροφὴ ἀυτοῦ ἢν ἀκρὶδες καὶ μὲλι ἄγρςον, Isidoro Pelusiotae, viro docto et proxima Palaestinae loca incolenti, Ep. 132. οὐ ζῶά εἰςιν, ὥς τινες οίονται ἀμαθῶς, κανθάροις ἀπεοικότα, non sunt animalia scaraboeis similia, ut imperite quidam existimant: Subicir autem, ἀλλ᾿ άκρέμονες βοςθάνων ἢ φυτῶν, sed summitates herbarum et aliarum plantarum, puta fruticum et virgultorum vel arborum. Verum omnino falsus est vir pius et doctus: nam diversissimae res Graecis sunt ἀκρίδες et ἀκρόδρυα, quas duas voces ut ipse confunderet, contra omnem Graecorum usum loquendi, ea sola ratio videtur effecisse; quod sciebat, inter alimenta eorum, qui erant rigidissimi ieiuniorum observatores, fuisse ἀκρόδρυα, h. e. fructus arborum. Hinc Epiphanius extremo l. 3. austeritatis intendendae circa ieiunia varios gradus commemorans, ultimum facit eorum, qui abstinerent diebus stationum, etiam λ᾿πὸ ἀκροδρύων καὶ ἑψημάτων, ὰ, a fructibus et iusculis olerum; i. enim e. ἕψημα, ut docet Casaubon. ad Athen.l. 4. c. 6. Multo minus ἀκρίδες hae Iohannis herbae fuêre genus, Monachis in Syria apponi solitae, ut iac. de Vitriaco Histor. Hierosolym. c. 53. a Surianorum quodam Monacho se accepisse scribit.Locustae itaque fuêre, quarum aliquas edules fuisse, non in Iudaea solum et aliis regionibus Orientis, sed etiam in Graecia, et opposita Asia, multis iam probârunt Viri eruditi. Et certe, apud veteres Poetas, non solum ἀκρίςες ponuntur, inter viels pullatae plebeculae cibos, sed etiam ςέρφοι, quod vilissimum insecti genus, formicis, ut volunt Grammatici, affine est. Coniungit utrumque Nicophon Poeta antiquissimus, in Fabula, quam inscripserat, Α᾿φροδίτης γονὰς, Veneris ortum, ubi vilissimum describens victum, Α῞περ ἐςςίει, inquit, ταυτὶ τὰ πξνηρὸ ὀρνίθια, σέρφους, ἀκρίδας, πάρνοπας. Item Aristophanes, qui inter res edules, et serphi et locustae meminit. Imo Theophylactus Ep. cuius initum, το ποιμν caricas et locustas oppido lautum inter rusticos fuisse convivium docer: Εἰςτίων χθὲς τον Τρτγίαν λαμπρῶς : ἰχάδες γὰρ ἦν μολ καὶ ἀκρίδες τὰ ὄψα: ὁ δὲ ςθεςπέσιος οὑτο1σὶ νεανίας τῶ ἰχάδων τὰ πλεῖςτα ἐκβέβρωκε καὶ Τὰς ἀκρίξας ςὀκ οἶδ᾿ ὅπως ἐξεῤρόφηςεν, ὁ δὲ Τρυγίας ξ᾿κεχην´ει. Cicadas quoque, locustis simillimum animalculum Musicum, in cibi usum verti consuevisse, testis est Aelianus Hist. Anim. l. 12. c. 6. ut alia omittam. Vide Isaac. Casaubon. contra Baron. Exercit. XIII. n. 7. et infra in voce Locusta.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.